ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER XIV
po lexoja paragrafin e meposhtem:
Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem provinciae Graeciae septem: quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia. [8] Dalmatia a Delmi maxima eiusdem provinciae civitate traxisse nomen existimatur. Adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata. [9] Cuius pars Chaonia, quae antea Molosia dicta est, a Moloso filio Pyrrhi quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit tenuitque regnum privigni qui successerat patri; a quo Molosia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solacium fratris extincti ![]() |
A nuk eshte kjo gjinorja e gjuhes shqipe: Epiros=e Pirros?Epiros, nga Pirro djali i Akilit, ka marre emrin.